Elia e i profeti di Baal: un incontro ecumenico



Primo Libro dei Re, capitolo XVIII. Erano già passati tre anni e mezzo, senza che fosse caduta goccia d’acqua. Tutti i pozzi ed i fonti erano asciutti; le campagne sembravano aridi deserti, tutto il paese era nella massima desolazione. 

Elia per comando del Signore si presentò ad Acabbo, il quale vieppiù furibondo, appena lo vide, gli disse: Sei qui, o ribaldo, tu che turbi tutto Israele, e cominciò a minacciarlo. Intrepido Elia rispose: Non son io, ma tu, che turbi Israele, avendo abbandonato il Dio de’ padri tuoi per adorare Baal. E perché si conosca qual è il vero Dio, fa che si adunino sul monte Carmelo tutti i sacerdoti di Baal. Il re accondiscese, e coi sacerdoti di Baal si radunò tutto Israele. Là giunto, Elia si voltò al popolo e disse: E fino a quando vorrete zoppicare da due parti? Uopo è adunque provare se il vero Dio sia Baal, o il Dio d’Abramo, d’Isacco e di Giacobbe. I sacerdoti di Baal innalzino un altare, sovrappongano la vittima alle legna, senza sottoporci fuoco. Io farò altrettanto. Ciascheduno invochi il suo Dio, e quegli che manderà fuoco dal cielo per consumare la vittima sarà il vero Dio. Tutto il popolo accettò il partito esclamando: Tu dici bene. 
 
Incominciarono i profeti di Baal a scannare un bue, ponendolo sopra l’altare; quindi dal mattino al mezzodì non cessarono dal gridare: 0 Baal, o Baal, ci ascolta; ci esaudisci. Pregavano, s’aggiravano intorno all’ara, genuflettevano, e secondo i loro riti si ferivano con lancette di ferro. Ma tutto indarno, ché Baal non dava risposta. Elia li beffava, dicendo: Gridate più forte, forse Baal s’intrattiene a discorso con altri, o sta chiuso, o viaggia, o dorme, e non vi può dare udienza, chiamate più forte. Venne il mezzodì ed era vana ogni loro opera. Allora Elia raccolse dodici pietre e con esse ricostrusse l’altare del vero Dio, già diroccato dagl’idolatri; v’impose la legna, la vittima e tre volte fece versare tant’acqua, che tutto l’altare erane inondato e ripieno il fosso da Elia fatto scavare all’intorno. Quindi accostatosi all’altare, così pregò: Signore Iddio di Abramo, d’Isacco, di Giacobbe, degnati ascoltarmi, e fa oggi conoscere a questo popolo, che tu sei il vero Dio.

Parlava ancora, quando all’improvviso cadde fuoco dal cielo, il quale consumò l’olocausto, le pietre, e perfin l’acqua della fossa. Alla vista di quel prodigio tutta la moltitudine, rimasta attonita, esclamò: Il Dio d’Elia è il vero Dio

Elia allora comandò si arrestassero i sacerdoti di Baal che erano in numero di quattrocento cinquanta, e fattili condurre presso al torrente Cison, ordinò che in pena dei loro malvagi insegnamenti e delle bestemmie vomitate contro del vero Dio, tutti fossero messi a morte.

_______________
Abiit ergo Abdias in occursum Achab et indicavit ei. Venitque Achab in occursum Eliae et, cum vidisset eum, ait: “ Tune es, qui conturbas Israel? ”. Et ille ait: “ Non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim. Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel ”. Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli. 

Accedens autem Elias ad omnem populum ait: “ Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum ”. Et non respondit ei populus verbum. Et ait rursus Elias ad populum: “ Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam. Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus! ”. Respondens omnis populus ait: “ Optima propositio ”.

Dixit ergo Elias prophetis Baal: “ Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis ”. Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: “ Baal, exaudi nos! ”. Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant. Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: “ Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur ”.  Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.

Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes, dixit Elias omni populo: “ Venite ad me ”. Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat; et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: “ Israel erit nomen tuum ”. Et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris et composuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna et ait: “ Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna ”. Rursumque dixit: “ Etiam secundo hoc facite ”. Qui cum fecissent et secundo, ait: “ Etiam tertio idipsum facite ”. Feceruntque et tertio, et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.
 
Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum! ”. Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: “ Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus! ”. 

Dixitque Elias ad eos: “ Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis! ”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi.


Commenti